monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 5
Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi locum tenent. Ligandi atque solvendi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae iudex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit ut hic iudicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat. Ac saepe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subiectorum moribus exercet . Saepe fit, ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur Pastor: iudicare autem de subditis digne nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur . Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur; et vivificabant animas quae non vivunt . Non morientem quippe mortificat, qui iustum damnat. Et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur.